FEUDATARI E NOBILI IN RUTIGLIANO NEL 1282

 

QUATERNUM INQUISITIONIS CONTINENS

CAROLI I REGIS ANDEGAVENSIS JUSSU FACTUM

in anno MCCLXXXII

 1282, februarij 8.

(Ex. Neapolis Tabulario, Fasc. Ang. n.45, fol. 1-34).

 

Dominis Magistris Rationalibus Magne Regie Curie:

Quaternus continens nomina et cognomina Baronum et pheudatariorum, tam illorum qui a Curia Regia in Capite, quam aliorum, qui a Baronibus ipsis feuda tenent et nobilium etiam pheoda non tenentium, qui arma habiliter ferre possunt, terras et loca, unde sunt, et in quibus morantur; secundum inquisitionem personaliter factamper nobilem virum dominum Goffridum de Summesot, militem Regium Iustitiarium terre Bari in anno decime ind.

[…]

In RUTILIANO, quae terra est demanij.

Pheodatarij pheoda tenentes in eadem terra Rutiliani:

Dominus Rogerius de Morichiano de Rutiliano tenet quoddam pheodum in Rutiliano ex concessione Regis, consistens in terris, olivetis, molendinis, furno, domibus, trappeto, et vaxallis.

Berardus de Casalareto tenet quoddam pheodum in Rutiliano ex concessione Regia, consistens in vassallis, terris, domibus, olivis, molendino, furno et trappeto.

Alexander Siri Odonis tenet pheodum unum in Rutiliano ex concessione Regis, consistens in vassallis, domibus, terris, olivis, et molendinis.

Pirrus Catelano tenet pheodum domini Rogerij Scannacaballi in Rutiliano ex concessione Regia, consistens in vassallis, domibus, terris et olivetis.

Stephanus de Ganiliano tenet pheodum unum in Rutiliano ex concessione regia, consistens in vassallis, domibus, terris, olivis, vineis et trappeto.

Ioannes de Sire Stephanicio tenet pheodum unum in Rutiliano ex concessione Regis, consistens in vassallis, domibus, terris, olivis, et molendinis.

Gullielmus Passionus tenet pheodum quondam Riccardi de Rosa ex concessione Regia in Rutiliano, consistens in terris et olivetis.

Domina Gemma de Casalareto tenet quoddam pheodum in Rutiliano ex concessione regis consistens in terris, olivis et vineis.

Domina Alfarana tenet quoddam pheodum in Rutiliano ex concessione regis consistens in terris, olivis et molendino.

 

Nobiles de eadem terra Rutiliani pheoda non tenentes:

Guarnerius domini Bencanuti - Philippus domini Guillielmi de Cantelmo - Ioannes de Sire Cristofaro - Notarius Andreas - Stephanus Ioannis de Ferraro - Magister Ioannes Campulo - Angelus nicolai de Salerno - Palmerius de Andria - Ioannes fortintus - Stephanus Grisilico - Stephanus de Ascisa - Andreas de Vito Puliugano - Andreas Mesa Mostasa - Bartholomeus Petri maliatto - Nicolaus Angeli de Ascardo - Symon Barberius - Iudex Petrus - Iudex Ioannes - Franciscus magister juratus - Leo de Sire Goffrido - Iudex Romatius - Notarius Andreas - Heustatius petrus - Mel. Angeli patris - Ioannes notarii Nicolai - Mattheus Pisanus - Goffridus notarij Nicolai - Iacobus Sclanus - Paschalis Leonis de Marmarido - Dominicus de Branca - Palmerius de Osiberna - Melitta de Marino - Petrus Romanus - Iohannes Ragius - Mattheus Tulia.

[…].

Fidem facio ego notarius Augustinus Fenilia de Neapoli presentem copiam nobilitatis supradictorum locorum extractam fuisse et esse a suo originali intitulato: Fasc. XXXXV. mihi exibito per D.U.I.D. Petrum Vincenti et conservato penes me, cum quo facta collatione concordat meliori coll. tamen semper salva et in fidem hic me subscripsti et meo solito signo signavi rogatus et requisitus = Neapoli die X februarij 1603.

HOMEPAGE - INDIETRO